Latin
792
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 792
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò proinde, vt cùm eorum, quae inuoluntariè fiunt, alia quidem ex causa improuisa, inoberuabilique naturae humanae contingant; alia verò ex nostra negligentia, incogitantiáque imminentis discriminis; idcirco volentes auertere socordiam, quae in proximorum cederet perniciem, ne ipsam quidem inuoluntariam actionem abire omnino inultam constituerint, sed peccati huius frequentiam poenarum metu sustulerint. Quin- etiam ego existimo, caedeis quoque lege permissas non aliam ob causam esse factas solitis illis per lustrationes expiationibus obnoxias: (idque eorum consilio, qui isthaec praeclarè inuexerunt primi) quàm quòd esset in animo homines à caede voluntaria nimisquam frequenti absterrere. Siquidem homines vulgares aliquo passim indigebant, quo ne temerè facerent, quod non conduceret, arcerentur: Vnde primi illi id intelligentes non poenas modò decreuerunt, sed alium insuper timorem, cuius non esset ratio perinde patens, incusserunt, declarando illos, qua quomodocumque interfecissent hominem, nisi lustrationibus vterentur, fore impuros. Nimirùm pars Animae bruta, seu in qua effectus, passionesve sunt, diuersimodè quasi instituta, accessit ad eam, quae passim iam viget, mansuetudinem; adhibitis contra affectus impetus ferini iis cicurandi artibus quibus ab initio vsque vsi sunt, qui multitudinem rexerunt; ex quibus est illud inter caetera, ne homines se inuicem indiscriminatim occidant. Ad reliqua verò animalia quod spectat, consentaneum est primos illos, qui ea, quae forent nobis agenda, vel non agenda, praescrip serunt, occidere nullum vetuisse. Etenim quae vtilitas respectu eorum percipitur, ex ritu agendi contrario est nata. Neque enim poterat fieri, vt homines mutuò, cum ipsis viuentes tuerentur sese incolumeis, nisi conarentur illa propulsare. Porrò, cùm aliqui ex iis, qui erant pro illo tempore venustiores, recordarentur, vt illeicmet, vbi mixtim viuebatur, à caede abstinuissent, propter ipsam, quae ad salutem attinebat, vtilitatem; reuocârunt quoque in memoriam aliis, (dum in vnum congregarentur) ecquid rei tum contigisset; quò abstinentes ab animalis congeneris internecione, vitae societatem tuerentur, quae generalis causa est prinato cuique propriae salutis. Vtile verò erat aut secedere, aut nullo certè damno afficere coëuntia in vnum locum animalia, non modò ne ea, quae aliorum forent generum; verùm etiam, ne homines ad inferendum noxam comparati, irritarentur. F vocem hanc suppleo. *supplec hanc quoque. *videtur iterum, pro τροδtac. F videtur rο ἀθροιθεισῃ. particusam supdleo: pro habetur in MS.