# Opera omnia. Vol. 2 796.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 796.5 to 796.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/796.5

ὁ δὲ ἄνθρωπον κελεύων, πρσίθησι καὶ θηειον, Qui Mentem, inquit, imperare iubet, iubere videtur imperare Deum, ac leges; qui verò iubet hominem, is addit & feram. Quibus sanè locis manifestum est, nomine Rationis, ac Men tis intelligi Legem, iuxta quam, quia in populi vtilitatem condita sit, regi populus à Principe malit, quàm iuxta nudum eius arbitrium, quippe cùm possit, quâ homo est, ad suam magis attendere, quàm ad populi vtilita tem: & non apud Medos solùm, vt ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros (ita loquitur Cicero) seruandae institiae causâ videantur olim bene morati Reges constituti. Porrò haec populi vtilitas fuit, ad quam Epicurus, cùm Ius definiret, respexit; non verò ad illam, quam causatus est Cicero pertinere ad acutum, versutum, veteratorem, exc. Contendit nimirum, vt sicut coeuntes in societarem homines proposuerunt sibi eam vtilitarem quam ex se inicem caperent, seu quae ex mulditudine tota redundaret in singulos; sic pacta inierint, sanxerintque leges, quae vtilitatem hauc stabilirent, praestarentve vt vnicuique iure suo vti liceret, viramque adeò & securè, & iucundè transigere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
