Latin
800
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 800
Unproofread scanNot analysed yet
Ac pari modo, quoniam Naturalis instinctus, qui in vnaquaque re ad quidpiam agendum, aut non agendum est, est veluti quoddam spontaneum dictamen; idcirco ipsum quadantenus Legem Naturalem dicere nihil vetat; vt dum, v. c. feruntur animalia ad sumendum cibum, ad gignendum prolem, ad deuitandum nocumenum, caeteráque huinsmodi. Quanquam, magis congruè loquendo, dici potest Lex naturalis esse in hominibus solùm; quatenus cùm ratio ad eorum naturam attineat, eiúsve praecipua pars sit; ipsamet ratio, eiúsve dictamen idem est, quod dictamen naturae; sicque Lex naturae in ipsis nihil aliud est, quàm rationis Lex, siue ipsa ratio. Spectat huc proinde, quod Aristoteles, postquam Legem in Propriam, communémque diuisit, &Propriam esse dixit, quam homines inter se, siue scripta sit, siue non scripta, definierunt, subdit communem esse eam, quae secundum naturam est κοινὸν δὲ τὸν κτὰὶ φύσιν. Est enim, inquit, aliquid. quod esse augurantur omnes commune naturâ iustum, &iniustum κὰν μήδεμια κοινωνία πρὸς ἀλλήλους ἢ, μηδὲ συνθήκηι, tametsi nulla inuicem societas sit, nulláque pactio. Subiicit autem non modò illud, quod ex Antigone Sophoclea, circa ius sepulcri paullò antè retulimus, Non quippe nunc, herive, sed semper viget; (&ex quo fit, vt Naturae Lex dicatur aeterna, ac Cicero eandem vocare videatur antiquissimam; &principem rerum Naturam, ad quam leges hominum dirigantur) sed subiicit quoque Empedocleum illud de re animata non interficienda, quasi id non his quidem iustum, illis verò iniustum sit, ac proinde quidpiam veluti indifferens; Ἀλλὰ τὸ μὲν παύτων νόμιμον διὰ τʼ ἀρυμέδοντος Αἰθέρος ὑνεκέως τέταται, διὰ τʼ ἅπλετος αν γῆς, Sed Lex cunctorum, quà diffusissimus aether, Quáque patet tellus ingens, tendatur apertè Quo loco, ne fortè mirere id Naturae legem