# Opera omnia. Vol. 2 800-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 800. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/800-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/800-2

aliquibus dici, quod aliis lex naturae non sit, attendendum est hominum iudicia ferri plaerumque iuxta id, quod ratio non nuda, sed affectu quodam, aut more praeoccupata demonstrat. Ita nimirum Empedocles Pythagoricâ doctrinâ imbutus, reputare potuit legem esse naturae carnibus non vesci, neque animalia proinde interficere; cùm assuetis tamen vsui carnium lex esse naturae contraria videatur. Quo modo generale est, vt quisque leges patrias, quòd illis innutritus sit, pro naturae legibus ducat, ac illos habeat barbaros, quibus oppositae sunt in vsu. Ex quo efficitur, vt ad agnoscendum aliqua-ne lex naturalis sit, an non sit, exuere omne praeiudicium praeoccupationemque oporteat; ac plerum que recurrere non modò ad id, quod omnibus hominibus placet (quasi non possit non-naturale esse, quod commune omnibus sit, & omni in re consensio omnium gentium videatur, iuxta Ciceronem, lex naturae putanda esse) sed 1. Tuscul. etiam ad id, quod aliis animalibus; quasi illis mores, ac instituta humanis similia naturae instinctum non perinde peruerterint; ac in ipsis adeò naturae dictamen perseuerauerit incorruptius. Sanè idemmet Cicero Bestias di- 2. de fin3. de sin.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
