Latin
801.1 to 801.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 801.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cit ex Epicuro esse naturae specula; ac iterum, In bestijs, inquit, vis naturae inspici potest; quarum in foetu, &in educatione laborem cùm cernimus, psam naturae vocem audire videmur. Quia verò, vt Lex Naturalis, sic Ius Naturale attendi in hominibus potissimùm solet; ideò vt seligantur pauca huiusce luris capita, quae &haberi totidem quasi Naturae leges ossint, adnotanda aliqua sunt, quae esse omnium hominum maximè communia videantur. Primò itaque communissimum, innatûmque adeò omnibus hominibus est, vt quod bonum, quod commodum, quod gratum fuerit, prosequantur; quod verò malum, incommodum, ingratúmque refugiant. Notum est nempe, licet non omnes neque ferantur ad idem bonum, neque auertantur ab eodem malo; vniuersè nihilominus bonum omnibus apperi, malum omnibus odio esse; ac illos, qui malum videntur complecti, illud facere, non quà id est malum, sed quà boni specie apparet; illos qui bonum auersari, facere non quà ponum est, sed quà mali specie obuelatur. Ex hoc autem capite profluit, vt Benefactores grato affectu prosequantur; Malefactores, eósve à quibus damnum, aut iniuriam patiuntur, repellant. Videlicet amanti bonum nihil procliuius est, quàm boni authorem amare; quò magis, qui ingrati sunt, peruersae sunt naturae habendi; quanquam non tam benefactoris conditionem odisse possunt, quàm eam, qua se teneri putant, agnoscendi obligationem. Sic etiam odio habenti malum nihil procliuius est, quàm malè animari erga inferentem, ac nisi in illum saeuiatur, facit impotentia, aut boni alicuius spes, aut mali grauioris formido. Huc autem proinde rerertur &filiorum erga Parentes amor, ac reuerentia, ob vitam, ob educationem, ob alia accepta, aut sperata bona: Huc erga amicos, patronos, viros principes, ac vniuersè erga omneis, qui benevolentiam, beneficentiámque testantur, dilectio, atque veneratio; huc, quae est apud omneis genteis Religio, &cultus alicuius Numinis; quòd apud omneis opinio vigeat à secreta quadam, ac diuina vi, bona maxima dispensari. Sic &vicissim huc pertinent rixae, bella, execrationes, quae sunt ex illatis, ac repulsis malis.