# Opera omnia. Vol. 2 806.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 806.1 to 806.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/806.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/806.1

Imò verò, inquiet ille, necesse est, siquidem meministi esse inter hemines natura coniunctam societatem Memini, inquiet ille; sed num ista societas tali est; vt nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est ne vendendum quidem quidquam est, sed donandum. Ac starim: Vendat aedeis vir bonus, propter aliqua vitia, quae ipse nôrit, caeteri ignorent: pestilentes sint, & habeantur salubres: ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpenteis; malae materiae, ruinosae; sed hoc, praeter dominum, nemo sciat Quaero, si hoc emptoribus venditor non dicerit, aedeisque vendiderit pluris multò, quam se venditurum putarit, num id iniuste, aut improbè fecerit? Ille verò, inquit Antipater, improbè facit. Quid enim est aliud erranti viam non monstrare (quod Athenis exsecrationibus publicis sancitum est) si hoc non est, emptorem pati ruere, & per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est, quam viam non menstrare; nam est scientem in errorem alterum inducere. Diogenes contrà. Num te emere coëgit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit; tu, quod placebat, emisti. Quod si qui proscribunt villam bonam, benéque aedificatam, non existimantur fefellisse, etiam si illa nec bona est, nec adificata ratione; multò minùs qui domum non laudarunt: vbi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum est, quod dictum non est, id praestandum putas? Quid autem est stultius, quàm venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum, quàm si domini iussu, ita Praeco praedicet, Domum pestilentem vendoi Tum autem subdit: Sic ergo in quibusdam causis dubus ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de vtilitate dicitur, vt id, quod vtile videatur, non modò facere, honestum sit, sed etiam non facere, turpe. Haec est illa, quae videtur vtilium fieri cum honestis saepe dissensio. Quae diiudicanda sunt: Non enim vt quaereremus exposuimus, sed vt explicaremus. Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodius, nec hic aedium venditor celare emptores debuisse.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
