Latin
806.5 to 806.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 806.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim id est celare, quidquid reticeas; sed cùm, quod tuscias, id ignorare emolumenti tui causâ velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit, &culus hominis quis non videt? Certè non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni; versuti potiùs, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri: haec tot, &alia plura non inutile est vitiorum subire nomina? Et postea: Quòd si Aquilliana definitio vera est; ex omni viia simulatio, dissimulatióque tollenda est. Ita, nec vt emat melius, nec vt vendat, quicquam simulabit, aut dissimulabit vir bonus. Ac rursùs, relatâ à lute-consultis reticentiae poenâ, Quirquid inest praedio vitij, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere. Ac simul Marci Catonis sententiâ, qui aduersus Claudium aedium venditorem, quas eum demoliri iussuri essent Augures, ita pronuntiauit: Cùm in venundando rem eam scisset, &non pronuntiasset, emptori damnum praestari oportere, subiicit: Igitur ad fidem bonam statuit pertinere, notum esse emptori vitium, quod nosset venditor.