# Opera omnia. Vol. 2 807.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 807.1 to 807.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/807.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/807.1

Quod si rectè indicauit; non rectè frumentarius ille; non rectè aedium pestilentium venditor tacuit; sed huiusmodi reticentiae inre ciuili omnes comprehendi non possunt; quae autem possunt, diligenter tenentur. Et mox: Sed aliter leges, aliter Philolosophi tollunt astutias. Leges, quatenus manu tenere res possunt: Philosophi, quatenus ratione, & intelligentiâ. Ratio igitur hoc postulat, ne quid insidiosè, ne quid simulatè, ne quid fallaciter. Sunt-ne igitur insidiae, tendere plagas, etiam si excitaturus non sis, nec agitaturus? Ipsae enim ferae nullo insequente aepe incidunt: Sic tu cùm aedeis proscribas, tabulam tanquam plagam, ponas; domum propter vitia vendas, in eam aliquis incurrat imprudens? Hoc quanquam video propter deprauationem consuetudinis, neque more turpe haberi, neque aut lege sanciri, aut iure ciuili; naturae tamen lege sunctum est. Caetera, quae sunt innumera, praetereo; ac illud speciatim, cùm de Hecatone loquens: Quaerit etiam, inquit, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprudens pro bonis, cùm id rescierit, soluturúsne sit eos, si cui debeat, pro bonis? Diogenes ait, Antipater negat, cui potiùs assentior. Qui venenum fugiens vendat sciens, debeát ne dicere? Non necesse putat Diogenes; Antipater viri boni existimat. In mancipio vendendo, dicenda ne vitia; non ea, quae nisi dixeris redhibeatur mancipium iure cinili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, turacem, ebriosum: Alteri dicenda videntur; alteri non videntur. Si quis aurum vendens, Orichalcum se putet vendere; indicet ne ei vir bonus aurum illud esse, an emat denario, quod sit mille denariùm? Perspicuum iam est & quid mihi videatur, & quae sit inter eos Philosophos, quos nominaui, controuersia. Id, inquam, speciatim praetereo; ac admoneo solùm, quod cohaerenter à Cicerone quaeritur, Pacta, & promissa sempér ne seruanda sint, quae nec vi, nec dolo malo, vt Praetores solent dicere, facta sint? solnendum esse iuxta ea, quae iam antè sunt de aequitate dicta. Nempe ipse quoque de Aequitate loquens: Incidunt saepe tempora, 1. offic.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
