Latin
808
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 808
Unproofread scanNot analysed yet
ponat; ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim. Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum vxore, tanquam cum aliena concumbat, adulter erit; quamvis illa adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit; sed vim suam remistum cibo, perdidit: Venenum illud dando, scelere se obligauit, etiamsi non nocuit. Non minùs latro est, cuius, telum opposita veste elusum est. Omniascelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.