# Opera omnia. Vol. 2 808-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/808-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/808-2

CAPVT VI. De Annexis lustitiae Virtutibus Religione, Pietate, Amicitia & Gratitudine. TQVE haec quidem de Iustitia; nisi quòd videtur praetereà esse ittingendum aliquid de adnetis ipsi Virtutis speciebus, quas esse initio diximus Religionem, Pietatem, & alias. Imprimis itaque RELIGIO, quae & Sanctitas saepe dicitur, (nisi quòd Sanctitas interdum pro aequitate, quae est ad Maneis à Cicerone vsurpatur) Religio, inquam, Numinisve cultus, vt primum, ac praecipuum, ita & iustissimum est, meritissimumque hominis officium. Vocem aliter Cicero, aliter Lactantius deducunt. Nam ille quidem, postquàm docuit Superstitiosos homines dictos, qui totos dies precabantur, & immolabant, vt sui sibi liberi superstites essent; subiicit; Qui autem omnia, quae ad cultum Deorum pertinerent, diligenter retractarent, & tanquam relegerent, sunt dicti Religiosi. Iste verò, Heic Plato, inquit, aberrauit, heic perdidit, quam primùm arripuerat veritatem; cùm de cultu eius Dei, quem Conditorem rerum, ac Parentem fatebatur obticuit; nec intellexit hominem Deo potestatis vinculis esse religatum; vnde ipsa Religio nominatur. Cùm porrò duae sint potissimùm causae ob quam Deus cultum, ac venerationem meretur; videlicet Summa naturae praestantia, & Summa in nos beneficentia; inrellexisse id videntur; qui primi Optimum, Maximum dixerunt; quoniam Optimus quidem audit, quia summè benefacit; Maximus verò, quia summè excellit. Quo loce videretur quidem laudari posse Epicurus, quòd, vt in Apologia pro Moribus retulimus, colendum esse censuerit Deum nulla spe, nullo pretio; sed propter eius Maiestatem eximiam, supremamque naturam: & causâ quidem additâ, quòd habeat venerationem instam quicquid excellit. Verùm, quòd hanc vnam agnouerit causam, neque aliam admiserit, quae de beneficentia est, merito reprehenditur iure. Nam & videri licet voluerit, Deum non aliter, quàm parentem colere; non idcircò tamen pro Parente habuit, quem extra Mundum ita seposuit, vt neque caetera vniuersè, neque homines speciatim curaret, & neque irâ, neque gratiâ moueretur: vt Cicero illi proinde obiiciat, non intelligere se, quamobrem Dij colendi sint, nullo nec accepto ab iis, nec sperato bono. Nec verò id modò, sed queratur etiam, quòd sustulerit Epicurus omnem funditus Religionem; nec manibus, vt Xerxes, sed rationibus Deorum immortalium templa, & ara euerterit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
