# Opera omnia. Vol. 2 810.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 810.1 to 810.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/810.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/810.1

mansuetudo animi, & vitae innocens, & actus boni. Quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid, ac pium fecerit. Deus enim non desiderat victimam, neque muti animalis, neque mortis, ac sanguinis, sed hominis, & vitae. Ad quod sacrificium neque verbenis opuest, neque fibris, neque cespitibus, quae sunt vtique vanissima, sed iis, quae de intimo corde proferuntur. Itaque in aram Dei, quae verè maxima est, & quae in corde hominis collocata, coinquinari non potest sanguine, iustitia imponitur, parientia, fides, innocentia, castitas, abstinentia. Hic est verissimus ritus; haec illa lex Dei, vt à Cicerone dictum est, praeclara, & diuina, semper quae recta, & honesta inbet; vetat praua, & turpia, cui parentem sanctissimae, ac certissimae legi, iustè, ac legitimè necesse est viuere. Et posteà cùm duo esse docuit, quae offerri debeant, Donum, & Sacrificium; donum in perperuum; sacrificium ad tempus; subdit; Donum est in tegritas animi; Sacrificium laus, & hymnus. Si enim Deus non videtur, ergo his rebus coli debet, quae non videntur. Nulla igitur alia est Religio vera, nisi quae virtute, & iustitia constat, Et dicente Cicerone, Nihil esse praestabilius quàm planè intelligi, nos ad iustitiam esse natos. id ergo, inquit, solùm Deo exhibere, atque offerre debemus, ad quod capiendum nos ipse generauit. Denique autem, postquàm illa praemisit; Summus colendi Dei ritus est, ex ore iusti hominis ad Deum directa laudatio; quae tamen ipsae, vt Deo sit accepta, & humilitate, & timore, & deuotione maxima opus est: ne quis fortè inregritatis, & innocentiae fiduciam gerens, tumoxis, & arrogantiae crimen incurrat, eoque facto gratiam virtutis amittat. Sed vt sit Deo carus, omnique macula careaet, misericordiam Dei semper imploret, nihilque aliud precetur, nisi peccatis suis veniam, licet nulla sint. Si quid aliud desiderauerit, non est opus dicto, scienti, quid velimus. Si quid ei boni euenerit, gratias agat; si quid mali, satisfaciat; & illud sibi ob peccata sita euenisse fateatur, & nihilominus etiam in malis gratias agat, & in bonis satisfaciat, vt idem sit semper, & stabilis, & immutabilis, & inconcussus. Nec tantum hoc in templo putet sibi esse faciendum, sed & domi, & in ipso etiam cubili suo.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
