Latin
810.6 to 810.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 810.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Secum denique habeat Deum semper in corde suo consecratum, quoniam ipse est Dei templum; Hisce inquam praemissis, concludit; Quod si Deo patri, ac Domino hac assiduitate, hoc obsequio, hac deuotione seruierit; consumma ta, &perfecta iustitia est, quam qui tenuerit, hic, vt antè testati sumus, Deo paruit, hic Religioni, atque suo officio satisfecit. Et ita quidem ipse Lactantius. Citatus porrò ipsi locus ex Trismegisto Hermete sic habet; Hoc verbum, ô fili, adora, &cole. Cultus autem Dei vnus est, malum non esse. Irem in illo sermone perfecto; Cùm exaudisset Asclepium quaerentem à filio suo, vtrum placeret Patri eius, offerri thus, &alios adores ad sacrificium Dei, exclamauit; Bene, bene, ô mi nate Asclepi. Est enim maxima impietas, tale quid de vno illo, ac singulari bono in animum inducere. Haec, &similia huic non conueniunt Omnium enim quaecumque sunt, plenus est, &omnium minimè indigens. Nos verò gratias agentes, adoremus. Huius sacrificium sola benedictio rectè est.