# Opera omnia. Vol. 2 814-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 814. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/814-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/814-2

aliâ ratione iustum ipsi tribuerint pretium, neque magni habuerint rem, quâ non alia sit maioris habenda. Neque enim solus, qui inter sacros Authores Sapientis nomen fecit suum, potiorem esse illam argento, auróque purissimo docet; pretiosiorem esse gemmis omnibus, & quicquid desiderabile est, non posse cum ea comparari; sed etiam qui habitus est inter Philosophos diuinus, autumat omne, quod siue supra, siue infra terram est aurum, non posse cum ipsa conferri. Immò ille quoque qui vulgò audit naturae Genius, declarat, vt nulla pecunia eius aestimationem metiatur, neque vllum pretium, quod paris sit momenti, reperiri valeat; esse autem satis debeat, si, quod erga Deos, & parentes sit, id, quod per vireis licet, erga eam praestetur. Ad haec ipsa est AMICITIA, de qua & iam est aliquid inter Effata dictum, & etiam aliquid inter Ratas Epicuri Sententias, Omnium rerum, inquit, quas ad beatè viuendum comparauit Sapientia, nihil est amicitiae possessione maius; &, vt interpretando addit Ciceto, nihil vberius, nihil incundius. Siquidem non aliâ re magis Sapientis vita beata est, quàm dum inter philosophandum, potest amico, qui sit perspectae sinceritatis dicere; μόνε ἐσμὲν, seu vt aliquando ad Q. Frarrem Cicero, Soli sumus: licet verum exquirere sine inuidia. Vide verò, vt idemmet perorantem Laelium de sua cum Scipione vita functo amicitia inducat: Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna, aut natura tribuit, nihil habeo, quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de Republica consensus; in hac rerum priuatarum consilium; in hac requies plena oblectationis fuit. Nunquam illum ne minimâ quidem re offendi, quod quidem senserim: nihil audiui ex eo ipse, quod nollem. Vna domus erat, idem victus, isque communis; neque solùm militia, sed etiam peregrinationes, rusticationesque communes. Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid, atque discendi: In quibus remoti ab oculis populi, omne otium, tempusque contriuimus. Quarum rerum recordatio, & memoria, si vna cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi viri atque amantissimi ferre nullo modo possem. Sed nec illa extincta sunt, alunturque potiùs & augentur cogitatione, & memoria mea; & si planè illis orbatus essem, magnum tamen afferret mihi aetas ipsa solatium: diutiùs enim iam hoc desiderio esse non possum. Quod dicit autem Epicutus, fore, vt qui ista meditabitur, neque vigilans, neque in somnis perturbetur, sed vt quispiam Deus inter homines vinat; partim declaratum inter Effata est; partim confirmari ex eo potest, quod B.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
