Latin
816
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 816
Unproofread scanNot analysed yet
De Amicitia, omnes ad vnum idem sentiunt, &ij, qui ad Rempublicam se contulerunt, &yj, qui rerum cognitione, doctrináque delectantur; &ij, qui suum negotium gerunt otiosè; postremo ij qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam sentiunt; si modò velint aliqua ex parte liberaliter viuere. Serpit enim nescio quomodo per omnium vitas amicitia; nec vllam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam, si quis ea asperitare est, &immanitate naturae, vt cogressus, &societatem hominum fugiat, atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus; tamen is pati non possit, vt non acquirat aliquem, apud quem euomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maximè iudicaretur, si quid tale posset contingere, vt aliquis nos Deus ex hac hominum frequentia tolleret, &in solitudine vspiam collocaret; atqve ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam, &copiam, hominis omnino adspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum igitur illud est, quod à Tarentino Archyta, vt opinor, dici solitum nostros senes commemorare audiui, ab aliis senibus auditum; Si quis in Caelum ascendisset, naturám que Mundi, &palcritudinem Siderum perspexisset, insuanem illam admirationem ei fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amar, semperque ad aliquod, tanquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est. Sed cùm tot signis eadem natura declaret, quid velit, ac quaerat, quid desideret; obsurdescimus tamen nescio quomodo; nec ea, quae ab ea monemur, audimus; est enim varius, &multiplex vsus amicitiae. Cùm autem vera Amicitia nisi inter bonos non sit, meritò Aristoteles illius constantiam ex eo repetit, quòd amici neque res prauas flagitent, neque se earum ministros praebeant, immò potiùs prohibeant; quoniam bonorum virorum sit, neque peccare, neque vt amici quicquam peccent, permittere. Neque verò Cicero secùs; cùm, Prima lex, inquit, amicitiae fanciatur, vt neque rogemus res turpeis, nec faciamus rogati. Ac iterum: Vt ab amicis honesta petamus; Amicorum causâ honesta faciamus; ne exspectemus, quidem, dum rogemur. Addit! &posteà, Vt ne criminibus aut inferendis delectetur amicus, aut credat illatis; subiicitque haec duo in amicitia tenenda esse: Primùm, Ne quid fictum sit, neve simulatum apertè enim vel odisse; magis ingenuum est, quàm fronte occultare sententiam. Deinde, non solùm ab aliquo oblatas criminationes repellere; sed ne ipsum quidem, esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum. Pergit verò (quod &superiùs inter Effata retulimus) Accedat huc suauitas quaedam oportet sermonum, atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae; tristitia autem, &in omni re seueritas absit. Habet illa quidem grauitatem; sed in amicitia remissior esse debet, &liberior, &dulcior, &ad omnem comitatem, facultatemque procliuior.