# Opera omnia. Vol. 2 817.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 817.1 to 817.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/817.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/817.1

Postmodum autem, quod multae causae suspicionum, offensionumque dentur; Sapientis esse docet, tum eas enitare, tum ferre, ac illam vnam subleuandam offensionem esse, vt veritas in amicitia, & fides retineatur. Nam & monendi, inquit, amici saepe sunt, & obiurgandi; & haec accipienda amicè, cum beneuolè fiunt. Attende interim quid praeclarè habeat, circa Terentianum Senarium: Obsequium amicos, veritas odium parit: Molesta, inquit, veritas est, siquidem ex eanascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum ferri sinit. Maxima autem culpa in eo est, qui & veritatem adspernatur; & in fraudem obsequio impellitur. Omnis igitur hac in re adhibenda ratio, & diligentia est; primùm, vt monitio acerbitate, deinde obiurgatio contumeliâ careat. In obsequio autem (quoniam Terentiano verbo lubenter vt imur) comitas adit, assentatio, vitiorum adiutrix, procul amoueatur; quae non modò amico, sed ne libero quidem digna est: aliter enim cum tyranno, aliter cum amico viuitur: cuius autem aures clausae veritati sunt, vt ab amico verum audire nequeat, salus desperata est. Scitum est enim illud Catonis vt multa, Meliùs de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur: illos verum saepe dicere, hos nunquam. Porrò isthaec à Cicerone commemorata ex Catone verba, insinuant duo illa extrema, quae vtraque Aristoteles Amicitiae opposita facit. Nam φιλία, 1. magn. inquit, μεσότης ἔχθρας, καὶ κολακείας, Amicitia in3. Eudem.s. ter Inimicitiam, & Adulationem media intercedit. Ex quo efficitur, vt cùm in communi conluetudine oppositos habeat, tum quos vocat ἀρέσκοες, blandos, seu placidè studiosos, & δυσκόλους, καὶ δυσέειδας, morosos, & pugnaceis; tum habitum medium nomine carere, & similitudinem tamen cum amicitia habere dicat. Ac videtur quidem posse idem dici de iis, quos vocat χαιρεκάκους, καὶ φθενεροὲς, gaudenteis malo, & inuiden teis (seu mavis dolenteis de) bono alterius; sed ille medium habitum statuit appellatam Nέμsσιν, quam, defectu alterius vocis, Indignationem interpretantur, quasi ad virum attineat, qui & ob mala, quae viris bonis; & bona quae malis videt contingere, indignetur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
