Latin
819.1 to 819.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 819.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Addo autem, quod praeclarè docet Seneca, Multum 1. de Benels. interesse inter Materiam beneficij &Beneficium. quoniam non aurum, non argentum, non quidpiam tale, Beneficium sit; sed ipsa tribuentis voluntas. Et sanè, si quis, vt Aristoteles 1. Rhet. j. monet, fortuitò, coactusve det quî reputari beneficus, beneficiique largitor possit? Quî, pari modo, si sui cuiuspiam emolumenti causâ faciat: cùm foenerator, non benefactor sit? Quî rursùs, nisi aut vltrò occurrat, aut cerre rogatus, &libenter, &cirò, &sine haesitatione opem ferat? Nisi arbitris potiùs sepositis, quàm conclamatis, donet? Ac nisi id quod donat, extenuet potiùs, quàm iactet, ac verbis augendo veluti diuendat? Multos, inquit ille, gen, cap. I. experimur ingratos? Plureis facimus: quia alià graues exprobratores, exactorésque sumus; alias leues, &quos paullò post muneris sui poeniteat; aliàs queruli, &minima momenta calumniantes. Ita omnem gratiam corrumpimus, non tantum postquàm dedimus beneficium, sed dum damus. Quis enim nostrum contentus fuit aut leuiter rogari, aut semel? Quis non, cùm aliquid à se petsuspicatus est, frontem adduxit, vultum auertit, occupationes simulauit? &c. Ac statim, Gratus isse aduersus eum quisquam potest, qui beneficium aut superbè iniecit, aut iratus impegit, aut fatigatus, vt molestia careret, dedit? Verùm, vt tandem de ipsa quoque GRATITVD NE quidpiam dicam; haud abs re innui ipsam vnam, Religionem, &caeteras deinceps deductas virtutes complecti: Id quippe authore Cicerone factum, cuius verba haec in Oratione pro Plancio leguntur, Cùm omnibus virtutibus me affectum esse cupiam; tum nihil est, quod malim, quàm me &gratum esse, &videri. Haec enim vna virtus non solùm maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est Pietas, nisi voluntas grata in Parentes? Qui sunt boni ciues, qui belli, qui domi de patria bene merentes? nisi qui patriae beneficia meminerunt: Qui Sancti, qui Religionem colentes? Nisi qui meritam Diis immortalibus gratiam iustis honoribus, &memori menti persoluunt: Quae potest esse iucunditas vitae, sublatis Amicitiis: quae porrò amicitia potest esse inter ingratos? Quis est nostrûm liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui, aque doctores, cui non locus ille mutus, vbi ipse altus.