Latin
821
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 821
Unproofread scanNot analysed yet
Vi parcatur sanguini humano? Quantulum est, ea non nocere, cui debeas prodesse? Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, vt naufrago manum porrigat; erranti viam monstret; cum esurienti panem suum diuidat? Quando omnia, quae praestanda sunt, ac vitanda, dicam; cùm possim breuiter hanc formulam humani officij tradere? Omne hoc, quod vides, quo diuina, atque humana conclusa sunt, vnum est: membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cùm ex iisdem, &in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum, &sociabileis fecit. Illa aequum, iustumque composuit; ex illius constitutione, miserius est nocere, quam laedi; &illius imperio paratae sunt ad iuuandum manus. Iste versus &in pectore, &in ore sit; Homo sum: humani nihil à me alienum puto Atque haec de Virtutibus dicta sufficiant.