# Opera omnia. Vol. 2 821

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 821. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/821
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/821

Vi parcatur sanguini humano? Quantulum est, ea non nocere, cui debeas prodesse? Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, vt naufrago manum porrigat; erranti viam monstret; cum esurienti panem suum diuidat? Quando omnia, quae praestanda sunt, ac vitanda, dicam; cùm possim breuiter hanc formulam humani officij tradere? Omne hoc, quod vides, quo diuina, atque humana conclusa sunt, vnum est: membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cùm ex iisdem, & in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum, & sociabileis fecit. Illa aequum, iustumque composuit; ex illius constitutione, miserius est nocere, quam laedi; & illius imperio paratae sunt ad iuuandum manus. Iste versus & in pectore, & in ore sit; Homo sum: humani nihil à me alienum puto Atque haec de Virtutibus dicta sufficiant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
