Latin
LIBER
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 822.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per se quidem, aut consuetudine, aut appetitione; &ipsa quidem aut rationali, quae sit voluntas; aut irrationali, quae sit cupiditas, &ira, non per se verò trifariam, quatenus, aut naturâ, aut vi, aut ex necessitate agit Sed haec ne pluribus consecter: censetur esse in homine Ratio libera, Liberum-ve arpitrium; quatenus ex pluribus rebus in deliberationem cadentibus, non ita vnam eligit, quin vel ipsam negligere, vel eligere aliam possit.