# Opera omnia. Vol. 2 822.17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.17

Ac per se quidem, aut consuetudine, aut appetitione; & ipsa quidem aut rationali, quae sit voluntas; aut irrationali, quae sit cupiditas, & ira, non per se verò trifariam, quatenus, aut naturâ, aut vi, aut ex necessitate agit Sed haec ne pluribus consecter: censetur esse in homine Ratio libera, Liberum-ve arpitrium; quatenus ex pluribus rebus in deliberationem cadentibus, non ita vnam eligit, quin vel ipsam negligere, vel eligere aliam possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
