# Opera omnia. Vol. 2 823.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 823.1 to 823.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.1

Ac attribuere quidem solent hanc Libertatem Voluntati, seu rationali appetitui; verumtamen perinde est, quatenus fatentur libertatis radicem in ipsa Ratione, ipsove Intellectu, hoc est, facultate cognoscente esse. Quippe admittunt Voluntatem esse facultatem, seu potentiam caecam, quae nisi intellectu praecunte, vt facem quasi praeferente procedere quoquam non possit; adeò proinde, vt cùm proprium Intellectus sit lucendo praeire, & Voluntatis sic ipsum sequi, vt deflecti à tramite coepto, nisi se ille aliò conuertat, lucemque flectat, potis non sit; idcirco videatur Libertas, in Intellectu quidem primò, ac per se: in Voluntate autem secundariò, ac dependenter esse: Atque, vt res paullò expressiùs dicatur; videtur primùm natura Libertatis consistere in Indifferentia, quâ facultas libera vocata ferri, aut non ferri ad aliquid potest (quam Contradictionis libertatem vocant) aut sic ferri ad vnum, vt possit ad oppositum (quam appellant Contrarietatis. ) Certè, cùm Libertas non possit sine facultate eligendi intelligi, constat ibi solùm esse electionem, vbi indifferentia est; quoniam vbi aut vnum quid solummodò proponitur, aut facultas ad vnum quid agendum, prosequendumve determinata est, nulla esse electio potest, quae duo saltem esse, quorum alterum alteri praeferatur, supponit. Et magni quidem viri non desunt, qui existiment voluntatem tum maximè liberam esse, cùm ita ad vnum est determinata, veluti si id summum bonum sit, vt deflecti ad aliud, (hoc est, ad malum) non valeat; quippe quòd dilectio, prosequutio, fruitio eiusmodi boni sit summè voluntaria, ac idcirco summè libera dicenda. Verumtamen nescio, an satis aduertant quod discrimen inter Spontaneam, Liberamque actionem est; dum, quia vtraque voluntaria dicitur, idcirco vtramque esse eamdem contendunt. Videlicet actio Spontanea, tametsi interdum dicatur generaliùs, & Liberam quoque ipsam complectatur: speciatim tamen, & quatenus distinctè ab ea vsurpatur, nihil aliud est, quàm quaedam veluti naturae impulsio, quae ideò esse citra omnem ratiocinationem potest; cùm actio, quae libera est, à praeuio ratiocinio, examineve, & iudicio, ac delectu pendeat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
