# Opera omnia. Vol. 2 823.10-13

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 823.10 to 823.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.10

Quod addunt verò perfectionem ipsius Libertatis esse, sic haerere bono, vt discedere ab illo non possit; nescio quoque an satis aduertant, eam, quam extollunt perfectionem, non Libertatis ipsius esse, sed Voluntatis, seu Appetitus, qui cùm ex eo sit imperfectus, quòd exsistens liber verum bonum deserere, vt prosequatur fucatum possit; in eo deinceps perficiatur, quòd libertate ea destitutus, ita vero bono adhaereat, vt ne queat ab ipso diuelli, & fucatum aliud vllum prosequi. Interim autem, ex eo, quòd, non illi modò, sed alij quoque admittunt, fieri prorsùs non posse, vt quae voluntas summo Bono clarè perspecto fruitur (vt Mentium in caelis beatarum est proprium) ab illo, vt aliud sequatur, desci scat; intelligi posse videtur, qualis indifferen tia sit, in qua Libertatis natura (donec cerrè hanc vitam viuimus) consistat. Dicebamus mox Intellectum praeferre facem Voluntari constat verò hanc seu facem, seu lucem, non esse aliam, quàm Iudicium quod Intellectus fert, sen statuit de bonis, ac malis, pronun ciando videlicet, hoc esse bonum, illud ma lum: vel ex bonis, aut malis, hoc majus, illud minus esse: adeò vt cùm Voluntas auerti ab vno, conuerti ad aliud dicitur, id eatenus fiat, quatenus iudicium nunc pro vna re, nunc pro alia est; & voluntatis inflexio fit, provt inflexio est intellectus. Cùm flexilitas ergo voluntatis flexilitatem intellectus, quae sita est in iudiciorum mutabilitate, sequatur; ideò notandum est intellectum vti quidem notionibus, seu, vt vulgò dicunt, apprehensionibus simplicibus rerum, ad ferendum de iis iudicia: praenosse enim debet, quid Sol, quid lux sit, vt noscens deinde Soli inesse lucem, Solem lucidum esse iudicet, quid item mel, quid dulcor sit, vt noscens quoque melli inesse dulcorem, mel esse dulce pronunciet Verùm cùm in rebus speculabilibus, intellectus in hoc iudicio consistat, neque aliud quid necessariò inferat, in rebus tamen agibilibus, esse notionem quandam compositam, seu Propositionem, Enunciationemve, quae ob notionem aliam communem, omnibúsve hominibus ab exortu vsque haerentem, cohaeret statim, ac veluti conclusio supperadditur, idque est, quod propriè Practicum iudicium vocatur Cùm enim Intellectus, postquam iudicauit Solem esse lucidum, possit ibi conquiescere: statim tamen, ac iudicauit dulce esse mel, quia aliunde habet illud menti quasi defixum, dulce esse gustandum, idcirco statim pronunciat, mel esse gustandum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
