Latin
823.14 to 823.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 823.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam agibilia non vniuersalia, sed singularia sunt, &non tam verbi gratiâ, de melle in communi, quàm de hoc singulari melle fertur iudicium, quòd dulce sit, ideò illi indicio, hoc mel dulce est, cohaeret sine mora istud, igitur hoc mel est gustandum. Neque verò id modò, sed etiam ea est iudicij huius natura, vt sine mora consequatur, nisi quid prohibeat, ipsa exsequutio, vt in isto casu mellis degustatio, &vel Aristo tele quidem approbante, qui rem obseruans in Ethicis, postquam praeimisit, quasi antecedens, Si omne dulce gustandum est, hoc autem est dulce, subdit, Necesse est, eum, qui possit, quique non prohibeatur, ἅκα τούτῳ καὶ πράπτειν, simul ac dicitur, agere, idque, etiamsi aliud sit (sed generale illud tamen) cui repugnet iudicium, Nam si vna, inquit, generalis opinio sit, quae gustare prohibeat, &alia, quae esse omne dulce iucundum statuat, isti autem haec singularis adhibeatur, hoc dulce est; haec ipsa est, quae agit. Porrò &haec ipsa est causa, cur in libro de animalium motione, nihil inter actionem, &conclusionem distinguat, nam ἐκ τῇ δὐο πρτάσεων, inquit, τὸ συμπέρασυιά cap. 7. γίνεται πρᾶξις, quae ex duabus Propositionibus sequitur conclusio, ipsa actio est. Exempla autem subiicit varia: Nouit quis omni homini ambulandum esse, se autem esse hominem; statim ambulat. Nouit nulli homini ambulandum; se hominem esse, illicò quiescit; ac vtrumque facit, nisi quid prohibeat, aut cogat. Nec secus, si dicat, Id, quod bonum est, mihi est faciendum, mihi est domus bona; aedificat statim; atque ita de caeteris: vt proinde mirum non sit, si talis conclusio, quae ipsa actio sit (aut cui indiuiduè cohaereat) practicum iudicium vocetur.