# Opera omnia. Vol. 2 823.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 823.5 to 823.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.5

Et quod actio quidem Spontanea, impulsio quaedam naturae sit, vel ex eo constat, quòd non modò pueri, & bruta, quibus neque vsus rationis, neque libertas tribuitur, agere multa sponte dicantur; sed dicantur quoque ipsa inanima, vt lapis, sponte cadere, ignis sponte ascendere; adeò proinde vt fieri sponte, & fieri naturâ esse idem videatur: ac in ipsis praesertim animalibus, speciatimque in homine oppositum id habeat, quod dicitur fieri inuitè. Quò minùs est mirum, si, cùm omnis appetitus ex natura sua ad bonum feratur, sponte ad bonum ferri dicatur; atque ita quidem, vt quemadmodum lapis, quia sponte, suaptéve naturâ deorsum cadit, non potest per se sursùm tendere; ita appetitus, quia sponte, suaptéve naturâ fertur in bonum, non possit per se tendere in malum. Vnde & fit, vt quemadmodum lapis, quia est determinatus ad motum deorsum, indifferentiam non habet ad ipsum, & ad motum sursum; ita appetitus, quia est determinatus ad bonum, non sit similiter ad ipsum, & ad malum indifferens; atque vt quemadmodum lapis defectu indifferentiae ad vtrumque motum, dicitur quidem sponte, at non tamen liberè moueri deorsùm; ita appetitus defectu indifferentiae ad bonum, & malum, dicatur quidem sponte, at non tamen liberè ferri ad bonum in commune. Quare & ex hoc fit, vt, si supponas Voluntatem ita ad bonum aliquod, summum putà, determinari, vt diuerti ad aliud, quod, illo relicto, prosequatur, non possit, tunc censenda voluntas sit sponte quidem ad illud ferri, quòd sit ipsi maximè secundum naturam, vt prosequatur maximè id, quod bonorum est maximum (non prosequeretur autem maximè, si dimoueretur ad prosequendum minus) at non tamen liberè ferri, quoniam indifferens ad illud, & ad aliud bonum non est; siue in illius potestate non est, vt, ipso relicto, feratur ad aliud. Neque obstat, quòd feratur voleus; quandoquidem ista, vt sic loquar, Volentia non Libertatem sonat, sed Libentiam, hoc est, complacentiam, seu collubescentiam, exclusionemque adeò coactionis, violentiae, renitentiae, molestiae: & ex eo, quod talis boni dilectio, prosequutio, fruitio voluntaria dicitur, non ideò inferendum est, esse illam summè Liberam, sed solùm esse summè, vt ita loquar, Libitam, seu mavis, Libentem; nempe quòd possit Libentia quidem, at non Libertas tamen, siue indifferentia esse.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
