# Opera omnia. Vol. 2 824.5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.5

Videtur autem indifferentia intellectus in eo esse, quòd non ita vni iudicio de re visa vera adhaereat, quin ad aliud de eadem iudicium, illo dimisso ferri valeat, si se aliunde obtulerit maior veri similitudo Scilicet non est intellectus ex iis facultatibus, quae sunt determinatae ad vnum, vt est in rebus inanimis grauitas, in viuentibus genera trix facultas, atque ita de caeteris, sed suapte natura ita est flexilis, vt verum pro obiecto habens, possit nunc vnum, nunc aliud iudicare de quapiam re; & nunc vnum, nunc aliud iudicium de ipsa pro vero habere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
