# Opera omnia. Vol. 2 825.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 825.1 to 825.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.1

Quare & concipi librae instar potest: quoniam sicut libra indifferens est, vt in vtramvis lancem propendeat, ac in illam ita propendet, cui pondus quodpiam imponitur, vt si alteri majus mponatur, propensura in illam sit, ita intellectus indifferens est, vt ad vtrumlibet iudiciorum oppositorum inflecti valeat: & sic inflectitur in illud cui species veri aliqua, quasi pondus, inhaeserit, vt si maior quaepiam veri pecies adiecta fuerit alteri, in ipsum statim sit deflexurus. Comparatio haec Ciceronis 4. Acadest, cùm docet, vt lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere, seu (vt statim addit) non posse obiectam rem perspicuam non approbare. Quod quidem eò tendit, vt intelligamus, cùm intellectus indifferens sit, vt vnum, vel aliud iudicium sequatur, non esse tamen indifferentem, vt dimissa perspicua re, sequatur minùs perspicuam, seu relicto iudicio, quod verius appareat, amplectatur aliud, quod verisimile minùs sit, quoniam, vti lanx pondere grauiore depressa, nunquam attolletur ob leuius, quod sit impositum alteri, sed potiùs ob grauius, quod eam deprimat, vnde & ipsa eleuetur, sic fieri non potest, vt intellectus assensio, quam perspicuitas experientiae, rationisve cuiuspiam traxit, ita emoueatur, vt succedat opposita, nisi propter majus momentum, hoc est, praeclariorem experientiam, rationémve magis perspicuam. Apparet verò res maximè ex eo; quòd dubij interdum haeremus, & incerti quasi fluctuamus, nempe id non aliunde fit, quàm quia paria heinc inde sunt veritatis quasi momenta, quorum (vt in libra pondera aequalia) alterum obstat alteri, ne mens ab vno, potiusquàm ab altero illiciatur. Quòd si videatur nunc in vnam, nunc in aliam partem nutare; id non aliâ ratione sit, quàm quia efficitur nunc in vnum, nunc in aliud momentum attentior, & vnum tandiu trahit ad se, quandiù alterum non ita apparet; quod tamen vbi fortius apparet, pari ratione vicissim trahit; ad eum modum, quo si exaequatis in libra ponderibus, momentum quoddam leuiculum nunc vni, nunc alteri addas, detrahásque: adeò vt, si intellectus tandem in vnam partem potiùs quàm in aliam deflexerit, id factum oporteat, quod aliquid magis ex illa, quàm ex alia permouerit; & vel sola attentio constantior adiuncta impatientiae, facere potuerit momentum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
