# Opera omnia. Vol. 2 825.9-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 825.9 to 825.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9

Constat denique, quia donec mortalem vitam viuimus, homunciones imbecilli sumus, neque possumus ipsi nobis ineluctabilem polliceri, seu iudicij, seu voluntatis, proposi tique constantiam; scilicet ob indifferentiam, quâ tam intellectus, quàm voluntas possunt ex vero in visum bonum; ex bono in visum melius transire; ideò superesse solam futuram vitam, in qua indifferentia huiusmodi cesset; quòd in ea sit vt summum Verum, ita summum Bonum clarè cognitum, perspectúmque; neque possit occurrere aut intellectui aliquid verius, aut voluntati aliquic melius, ad quod deinceps deflectatur, sic que non liceat non constantissimè, inuariatissiméque, ac summâ vt necessitate, ita & libentiâ illi adhaerere. Quod declarandum fue rat assumptum. lam ne excurrere ad ea, quae sunt luminis supernaturalis videamur; resumendum est, Libertatem, liberúmve arbitrium ideò esse in homine, quòd in eo sit, quae est hactenus exposita indifferentia. Nempe liber est, vt bono, ac malo sibi ob oculos positis, eligat aut bonum, permotus eius specie; aut malum, si illi obtendatur ea boni species, quae & clariùs appareat, & vehementiùs proinde alliciat, moueátque, quàm species ipsiusmet boni: Vt propositis item duobus bonis, sequatur aut majus, cuius moueatur specie, aut minus, si illius species euidentior fiat, & attrahentior sit, quàm maioris. Vt propositis demum duobus malis; aut majus refugiat, abactus eius specie; aut minus, si illius species, vt visa horribilior, ita fugantior exstiterit. Possent duo posteriores casus ita exprimi, vt homo bonum minus, aut visum minus auersetur, quod comparatione maioris (alioquin deserendi) rationem mali habeat; & malum minus, aut visum minus amplectatur, quod comparatione maioris (alioquin incurrendi) rationem boni nanciscatur. Verumtamen perinde est: ac adnotare sufficit, facere huc quod Plato ait, Volentem ad malum ferri neminem, neque esse in hominis natura, vt velit ad ea, quae reputat mala, bonorum loco deflectere, ac si eligere alterum ex duobus aliquando necesse sit, neminem esse, qui, si eligere minus liceat, eligat maius. Quia verò heic statim occurret illud Medeae apud Ouidium, quod in ore est omnium: video meliora, probóque; Deteriora sequor: Idcircò adnotandum est, quod quaerit Aristoteles, Quî fieri possit, vt qui de rebus rectè aestimat, incontinens sit?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
