# Opera omnia. Vol. 2 827.1-2-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 827.1 to 827.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1-2

pellitur, non voluntatis sunt, neque arbitrariae sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitandae. Ad Senarium quod attinet; respondet Aristoteles illud partim verum, partim falsum esse; verum quidem, posteriore parte, qua tenus beatus nemo est non volens; falsum autem priore, quatenus vitium, quo, quis malus est, voluntarium est, ἡ δὲ μοχθηρία ἐκούσιον. Quippe licet peccans, seu malus ignoret; ignorantia tamen voluntaria est, aut ob negligentiam aut ob datam causam. Heinc licet Hegesiaci, quasi haerentes senario, apud Laërtium dixe rint, peccata digna esse veniâ, ὐ γὰρ ἐκόντα ἅμαν τάνειν, ἀλλά πνι πά θει κατύνασκασμενον. Neque enim quemquam volentem, sed perturbatione aliqua coactum, peccare: constat tamen, cùm saltem causa ipsi perturbationi datur, coactionem non interuenire. Quanquam, quia sunt perturbationes, siue appetitiones quaedannaturales, quae à nobis ipsis principium habent, vel nolentibus nobis suboriuntur; ideò Aristoteles illas tanto esse digniores veniâ, quanto & omnium communes sunt, & quatenus communes sunt, docet. Praetereo verò, quòd vt ostendat paucos aliquos affectus innasci, & ex parentibus in filios traduci, exemplum citat tum illius, qui quòd verberaret patrem excusauit: nam & Pater, inquit, meus verberauit suum, ac ille suum, & hic etiam (filium ostendens) vir factus verberabit me; est enim hoc nobis congeneum; tum alterius, qui à filio tractus, trahendi finem, cùm ad foreis venisset, iussit fieri: Nam & se suum Patrem non vlterius traxisse Addo autem ex caeteris, quibus innui posse peccata excusari, praecipuam esse Vim, seu Violentiam, qua Necessitatem, Metúmque comprehendunt, haud abs re verò Violentia, iuxta Aristotelem, esse ab externo principio, cum renitentia intelligitur; siquidem Neces sitas, qua quis cogitur, à causa externa, prae sentéque est; & Metus interna quidem passic est; sed à causa externa, malo scilicet futuro excitatur; ac in eo differt à Cupiditate; quod licet haec quoque causam externam habeat, bonum futurum scilicet, nihilominus cum libentia est; at metus est cum renitentia.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
