Latin
827.5 to 827.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 827.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruat autem hac occasione, ea quoque corporis vitia, quae quis sponte contrahit, probro verti, secus ac si contrahere praeter voluntatem contingat: Nemo enim, inquit, caecitatem, quam natura, morbus, ictus fecerit, exprobret, sed caeci potiùs misereatur; at si illam ebriositas, aut intemperantia alia fecerit; non id opprobrio ducat. Posteriore modo ignorat, qui passione ductus, dicere adhuc potest, video meliora, probóque, quippe tunc quoque in illius potestate est, attendere seriò ad niala, qualia, quantáque sunt sequutura, &qualia, quantaque si attenderet, non peccaret. Id, inquam, in eius potestate est, cùm &saepe fiat, vt si alioquin peccaturo, aut grauis persona occurrat, aut vindex, &exactor poenae interueniat, à peccando desistat, &non pauci sint qui se vltrò in medio passionis feruore contineant: generosiores videlicet, quàm vt vinci se ab illa patiantur: &nequicquam non sit, quòd leges, praecepta, exhortationes adhibentur, ad quas licet attendere, &in quas animus intentus possit ficri τῆ φαντασίας κύριος, eius dominus, quod res esse apparet. Quoties certè dicere licet, video meliora, proboque; clarum est, actionem, quae exseritur, deliberatam esse, ac nos ideò esse eius dominos; quippe nihil tallicet dicere, cùm indeliberatò sit, vt cùm ac primum irae motum in vindictam prorumpimus; vnde &frequens excusatio est, quòd Primi motus non sint in nostra potestate. Nempe Senecae quoque ipsi, Primus motus volunta rius non est; &ralis motus est, quem creant visa animi, quas φαντασίας Philosophi appellant (ita Agellius ex Epicteto) quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei,