# Opera omnia. Vol. 2 827

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827

CAPVT II. Quid Fortuna, & Fatum. T quidpiam etiam de FORTVNA, quae est ipsa quoque Fato opposita, praemittatur: Ea fuit, obseruante Macrobio, ipsi Homero innominata, ac videri idcircò potest fuisse priscis illis temporibus incognita, quòd tunc omnia, quae fierent, referri ad Deos authores solerent. Quanquam scriptum est à Simplicio fecisse Orpheum mentionem Fortunae, & vel eo nomine fuisse illam venerationi apud Delphos, quod inuocaretur rnà cum Apolline, O Fortuna atque Apollo, &c. An verò, quod Lactantius ait, homines, cùm nomen Daemonis peruersi ignorarent, Fortunae vocabulum inane finxisse, confirmari ex eo potest, quòd Euripides homines inducit, Τειδῆ δοκούντας δαιμόνων ταται γένος, Τύχην δὲ παύτα τʼ αὖ βρετοῖς ἐπισκοπεῖν, Falsò putanteis esse Daemonum genus, Fortunam & ipsis prouidere singula Vtcumque sit; videtur saltem (quod ille ex Cicerone citat) Stultitia, error, caecitas, & ignoratio rerum, atque causarum, Naturae, ac Fortunae nomina induxisse. Cùm sit autem verum, Fortunam sine ignoratione non esse; in confesso tamen omnibus non est, esse eam nomen prorsùs inane.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
