# Opera omnia. Vol. 2 828.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 828.1 to 828.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.1

Tametsi enim aliqui apud Authorem ad Herennium, Fortunam esse vllam negent, & apud Aristotelem, nonnulli, an sit, dubitent: Plurimi tamen causam dicunt, & nonnulli etiam diuinam, cùm & vulgus ex Epicuro etiam Deam habeat, ac inde illud protritum sit, sed te Nos facimus, Fortuna, Deam, caelóque locamusVt habeas porrò quaenam Platoni, Aristoteli, aliis bene multis sit causa: docet Plurarchus ex Platone, Causum esse ex accidenti, & consequentem inopinato in ijs, quae ex consilio fiunt: similiterque ex Aristotele, Causam esse per accidens in ijs quae rei alicuius gratiâ, appetiti mouente fiunt, eámque incertam, instabilemque. Quibus verbis ea collecta videntur, quae de Fortunae descriptione Aristoteles in Physicis habet; nisi quòd vult praeterea Fortunam esse ἐν τοῖς ἐνδεχομενοις, in rebus contingentibus, seu quae possunt fieri, & non fieri, ac ancipitis ideò sunt euentus. Afferri exemplum assolen in eo, qui terram defodiens eò consilio, vt arborem plantet, fodiendo inuenit thesaurum de quo non cogitauerit. Nimirùm Inuentio thesauri effectus est ex accidenti, hoc est, prae ter mentem, siue intentionem agentis eueniens; atque adeò ipse Fossor, cùm sit causa per se fossionis, causa etiam per accidens in uentionis thesauri est. Talem ergo causam Aristoteles, caeterique dicunt Fortunam, & ipsum euentum, putà inuentionem thesauri, rem fortuitam. Cùm verò ille subinde doceat Fortunam, τὴν τόχειν, & Casum, spontéve coningεnς, τὸ αὐτόματον, in eo differre, quòd Fortuna sit solùm in causis liberè agentibus, & Casus sit etiam in inanimis; quaeque sine delectu agunt (veluti si tripus decidens, ollam fregerit) vnde & esse vult omnem quidem fortunam casum, sed non omnem casum fortunam (quo modo Plutarchus etiam, & Chalcidius Fortunam à casu comprehendi dicunt) idcirco adnotari potest, quod isti admonent, esse tam fortunam, quàm casum ex Contingentium genere, & quae contingentia sunt, esse ex genere Possibilium.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
