# Opera omnia. Vol. 2 828.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 828.5 to 828.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.5

Scilicet, cùm eorum, quae sunt possibilia, aliqua sint, quae prohiberi, quò minùs fiant, non valeant, vt crastina luce exoriri Solem; aliqua, quae valeant, vt Sole oriente imbrem cadere; perspicuum est Possibile generis prioris esse id, quod Necessarium dicitur, tale nimirùm, vt ipsius op positum impossibile sit: Possibile autem generis posterioris esse id, quod dicitur contingens, euentúsve incerti, & ambigui (Graecis, vt mox innui, ἐνδεχόμενον) ac tala adeò, cuius sit etiam oppositum Possibile; quo nomine Aristoteles in libro de Interpretatione, cùm de Modalibus, multa habet. Quia verò contingentia, seu euentus ambiguus ex eo redditur, quòd vel Libertas interueniat, ob quam res alioquin futura, non fiat; aut non alioquin futura, fiat; vel causa alia, quae praeter sui destinationem, & quarumdam aliarum rerum non praemeditatum concursum; praestet, vt quidpiam non alioquin euenturum eueniat, aut euenturum non eueniat: Constat hoc posterius contingentiae genus esse id, quod Casum vniuersè appellant: &, si fuerit quidem speciatim in ipsis hominibus, praeter quorum mentem aliquid eueniat; esse id, quod Fortunam dicunt; nisi quod interdum vtrumque confundunt; ac perinde habetur, sen casu, seu fortuitò quidpiam euenire, contingeréve perhibeatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
