Latin
829.9 to 829.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 829.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Interim verò constat Fortunam esse per se, ac reuerâ nihil; cùm vbi ipsas per se causas seposueris, supersit sola negatio praenotionis concursus, &intentionis euentus: ipseque concursus eâ solùm ratione dicatur causa, quâ &dicitur quae nominitari conditio, sine qua non, solet. Quippe quomodo admotio rei combustibilis ad ignem dicitur causa combustionis, provt est conditio, sine qua combustio non fieret: sic se habet ille causarum non deliberatus concursus: Hoc certè modo Epicuro Fortuna causa dicitur; vt constat ex dictis, cum actum de Mundo: Et cùm concursus eiusmodi incerto semper modo fiat (nimirùm absque vllo consilio, quo causae eligantur, atque connectantur) ideò Epicurus Fortunam esse apud Plutarchum dicit ἀσύστατον ἀιτίαν προσώποις, χρόνοις, τρόποις, causam personis, temporibus, atque modis instabilem; quasi diceret, sperandum non esse, vt Fortuna semper eadem facie sit, quod causae inter se neque eaedem. neque eodem modo constanter concurrant Neque verò obstat quod in textu dicere Epicurus videatur, ne esse quidem Fortunam ἀββαιον ἀιτίαν, instabilem causam; negat enim solùm causam esse diuinam, &quae per se, nisi immediatè ac veluti plenâ, porrectáque manu cùm bona, tum mala hominibus tribuat; at Gassendi Ethica. mediatè saltem, hoc est, occasiones bonorum, Quid Foptumalorumque suppeditando, id faciat. na, &FaNequicquam porrò non est, quòd sollicitè tum. Epicurus cauet, ne Fortuna quasi Dea quaedam habeatur; quia eiusmodi ferè est hominum imbecillitas, vt quicquid non capiunt, non modò mirentur, sed esse etiam quidpiam diuinum, ac supra ipsam naturam putent. Ignoratio certè concursus causarum induxit illos, vt Fortunae eam laruam obtenderent. sub qua deinceps colerent ipsam. Nempe parùm quidem curarunt, quid ea ageret, posset-ve in rerum natura; at quando in rebus humanis visa est plurimùm pollere, idcirco quibus prospera fuit, habita est pro bono quodam, atque propitio Numine; quibus aduersa, habita est pro malo, atque inclementi.