# Opera omnia. Vol. 2 830

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/830
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/830

Quicquid tamen fuerit de quibusdam paucis; videntur tamen Philosophi saniores nihil aliud voluisse, quàm Fortunam veluti quodam Emblemate describere; quemadmodum quidem Pacuuius apud Authorem ad Herennium hisce versibus memorat: Fortunam insanam esse, & caecam perhibent Philosophi; Saxóque illam instare globoso praedicant volubilem; Ideò, quò saxum impulerit fors, cadere eò Fortunam autumant Caecam, ob eamrem esse iterant, quòd nihil cernat, quò sese applicet. Lisanam autem aiunt, quia atrox, incerta, instabilisque sit, Brutam, quia, dignum atque indignum negat internoscere. Cerrè Epicurus longè abfuit, vt esset ex iis, qui Fortunam Deum, Deämve dixerunt Perspicuum est enim illud ex contextu, Tυν δὲ τόχίιν οὕτε θεὸν, &c. Caue ne habeas Fortunam Deam, vt vulgus facit hominum (neque enim quicquam à Deo inordinatè peragitur) neve etiam credas instabilem quidem, sed causam tamen aliquam (vulgò enim existimant, non porrigere quidem ipsam, quasi manu, hominibus, boni, aut mali aliquid, quod ad beatam vitam faciat; sed bonorum tamen malorúmve insignium occasiones suppeditare.) Id caue, inquam, &c. Quibus verbis etiam declatatur ratio, ob quam Fortuna nihil est diuinum, & propter quam tum Cicero ait, Nihil tam contrarium esse rationi, & constantiae, quam Fortunam: vt mihi quidem, inquit, ne in Deum quidem cadere videatur, vt sciat, quid casie, & fortuitò futurum sit; (sed nimirùm non satis potuit cum Prouidentia conciliare Fortunam) tum Philemon quoque apud Clementem Alexandrinum: Οὐκ ἔστιν ἡμῖν οὐδεμία τύχῃ θεος, Fortuna nobis haud habetur in Diis, &c. Nempe, quae instabiliter, siue inordinarè fiunt, absque sapientia peraguntur, sine qua esse Deus non potest. Difficultas esse heic posset, quàd Epicurus licet in Mundo diuinam esse Sapientiam neget, humanam tamen non diffiteatur, quâ actiones vitae sic administrentur, vt etiam exiguam Sapienti interuenire Fortunam censeat, vt in Ratis Sententiis est. Verùm id sic est accipiendum, vt ille censuerit, subiici quidem etiam Fortunae ea, quae in vita accidunt, sed Sapientiae munus esse, illa temperare, praepararéque animum ad omnem Fortunae euentum. Spectat huc proinde illud ex contextu, quod mox citata consequitur, Ducendum esse satius, ratione bene initâ infortu tum fieri, quàm malè initâ, fortunatum. Prae clarin esse, si quid eapulcrè, foeliciterque dirigat, vt iaj. ipsi non sine iudicio, deliberationéque commissum. Ni- quasi apposirè illi aleae ludo vita hominum comparetur, cul est intermista industria; & in quo iactus, cùm periro aequè, ac imperito sit fortuitus perito tamen cedit melius. Inde verò est, quod aiunt, Fortunae ludibrium.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
