Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 831
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim iactus inter ludendum imperito saepè felicior, perito infelicior prodit; ita euenit in rebus humanis; adeò vt neque semper, Fortuna forteis, quod dicitur; neque interesse videatur in Cul. de quod Poëta aiti fort. Rom. dederit ne viam Casüsve, Deúsve. Cùm &ille non malè apud Plutarchum dixerit, Fortunam, &Sapientiam res dissimillimas quam simillimos sortiri effectus. Quin etiam cùm pauci Sapientiam professi Fortunae euen ta scitè moderentur; mirum non est, si propter plureis euulgatum id fuerit, quod à Theoapud Cie 5. Tuscul. phrasto dictum memoratur; quodque tum ap. Stob Menander, tum alij commendant: Ecl. Phys. Vitam regit Fortuna, non Sapientia. Nihil mirum, inquam, cùm plerique omnes à Fortuna dependeant, illique vota nuncupent; nam etiam Lucretius populari more, lib. 5 Quod procul à nobis flectat Fortuna gubernans &ipsa tamen, tum non inuocata iis saepe adueniat, à quibus minùs studiosè captatur, tum illos plerumque auersetur, à quibus terráque maríque indefessè requiritur: ibid. Vsque adeò res humanas vis abdita quaedam Obterit, &pulcros fasceis, saenásque secureis Proculcare, &ludibrio sibi habere videtur. Ad FATVM iam quod attinet, non fuit vox perinde taciva Homero; siquidem praeter caetera illud attribuit Hectori, Οὐ γὰρ τις μʼ ὑπέρ αἷσαν ἀνὴρ ἄνδι προιάψι, Iliad. 3. Μοίραν δʼ οὐτινά φημι περυγμένον ἔμμεναι ἀνδῶν, Nam nisi Fatavocent, nemo me mittat ad Orcum: At Fatum vitat nemo, mihi crede, virorum.