# Opera omnia. Vol. 2 831.12-14

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 831.12 to 831.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.12

omnium rerum, actionumque, quam nulla vis rumpat. Nam & Fata, inquit, ius suum peragunt, nec ulla commouentur prece; non misericordiâ flectuntur, non gratiâ; seruant cursum irreuocabilem; ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aquae torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat: sic ordinem rerum fati aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, Stare decreto. Quia enim haec necessitas esse eiusmodi videtur vt humanarum omnium actionum libertatem funditus tollat, nihilque in nostro arbitrio relinquat (quoniam si quid relinqueret, id neceslariò non fieret, ac euenire aliquid praeter ipsum Fatum, seu Decretum posset) ideò ipsa est, cui solemne est ab omnibus Fati impugnatoribus obiici, quae incommoda exinde sequuntur. Ex ipsis illud est praecipuum, quòd ui animi quoque nostri, cùm sint in ipsa rerum serie constituti, Fato regantur; si libertate destituti, necessitate immobili, ineluctabili, ineuitabili omnia faciant; perit humanae vitae ratio; neque omninò esse vllus consultationi locus potest: Quicquid enim deliberes, non aliud eueniet, quàm quod Fato decretum fuerit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
