Latin
831.8 to 831.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 831.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem verò Parca, quae vt aliarum rerum statum, sic speciatim hominum vitam, quasi nendo, determinat, ex Hesiodo vsque distinguitur triplex; heinc fit vt ἀπροπος dicatur, propter irreuocabile praeteritum, tempus, quod est ceu filum in fuio perfectum; κλωθὲ propter decurrens, siue praesens, quod est ceu filum in manibus nentis; λάχεσις, propter futurum, sortémve, quae adhuc vnumquemque manet, quasi linum nondum intortum. Ita Gassendi Ethica. Author libri de Mundo, &Apuleius interpreSulmnm. tantur; cùm apud Platonem Lachesis rega na, &Fapraeterita, Clotho praesentia, Attopos futura. tum. Chrysippus etiam paullò aliter; siquidem in fin. apud Stobaeum Lachesin esse dictam vult, 10. de Rep. Ecl. Phys. quòd omnia, provt aequum est, quasi sorte distribuat: Atropon, quod sit immutabilis singulorum definitio, ex aeterno tempore; Clothonem, quod Fatorum ratio contortis filis non malè respondeat. Quin-etiam Plato, cùm animam Mundi Fatum diceret; summam eius partem, quae est in regione Inerrantium, Clothonem appellandam censuit; succedentem, seu quae in regione Planetarum, Atropon; infimam, seu quae infra Caelum, &circa Terram Lachesin, vt à Plutarcho est adnotatum. Quo oco dum adiicitur, Lachesin cęlestes sororum actiones excipere, connectere, &in subiecta terrestria distribuere; indicatur opinio, iuxta quam disponens causa Fata quoque, &vitas hominum suspendit ab Astris, Manil. quámque idcircò Astrologi, ex superiùs dilib. 3. ctis, auidè arripiunt, dum volunt Fata hominum descripta esse in ipsis Astris; ac proinde illa cognosci à peritis posse, diuinandoque reuelari, non minore certitudine, quàm per Sibyllas, &Oracula, quae Fata canere dicuntur. Nempe illi, si Diis placet, non minùs sunt participes diuinorum consiliorum, quàm illae Quercus Dodoneae, ex quibus Plato memo- in Phaedro rat erupisse primùm λόγους μανηκὺς, voces dininatorias, seu, vt sic dicam, Faridicas; nam &Virgilius id subnotat, Quam comitabantur Fatalia carmina Quercus. Caeterùm, cùm in hac sententia, paria sint, quae Platonicis aequè ac Stoicis possunt obiici; ea tamen solent potissimùm aduersus Stoicos vrgeri: quòd ipsi praesertim sint visi eam defendere, quam Seneca dicit, Necessitatem 2. nat. q. 5.