# Opera omnia. Vol. 2 831.8-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 831.8 to 831.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.8

Quandoquidem verò Parca, quae vt aliarum rerum statum, sic speciatim hominum vitam, quasi nendo, determinat, ex Hesiodo vsque distinguitur triplex; heinc fit vt ἀπροπος dicatur, propter irreuocabile praeteritum, tempus, quod est ceu filum in fuio perfectum; κλωθὲ propter decurrens, siue praesens, quod est ceu filum in manibus nentis; λάχεσις, propter futurum, sortémve, quae adhuc vnumquemque manet, quasi linum nondum intortum. Ita Gassendi Ethica. Author libri de Mundo, & Apuleius interpreSulmnm. tantur; cùm apud Platonem Lachesis rega na, & Fapraeterita, Clotho praesentia, Attopos futura. tum. Chrysippus etiam paullò aliter; siquidem in fin. apud Stobaeum Lachesin esse dictam vult, 10. de Rep. Ecl. Phys. quòd omnia, provt aequum est, quasi sorte distribuat: Atropon, quod sit immutabilis singulorum definitio, ex aeterno tempore; Clothonem, quod Fatorum ratio contortis filis non malè respondeat. Quin-etiam Plato, cùm animam Mundi Fatum diceret; summam eius partem, quae est in regione Inerrantium, Clothonem appellandam censuit; succedentem, seu quae in regione Planetarum, Atropon; infimam, seu quae infra Caelum, & circa Terram Lachesin, vt à Plutarcho est adnotatum. Quo oco dum adiicitur, Lachesin cęlestes sororum actiones excipere, connectere, & in subiecta terrestria distribuere; indicatur opinio, iuxta quam disponens causa Fata quoque, & vitas hominum suspendit ab Astris, Manil. quámque idcircò Astrologi, ex superiùs dilib. 3. ctis, auidè arripiunt, dum volunt Fata hominum descripta esse in ipsis Astris; ac proinde illa cognosci à peritis posse, diuinandoque reuelari, non minore certitudine, quàm per Sibyllas, & Oracula, quae Fata canere dicuntur. Nempe illi, si Diis placet, non minùs sunt participes diuinorum consiliorum, quàm illae Quercus Dodoneae, ex quibus Plato memo- in Phaedro rat erupisse primùm λόγους μανηκὺς, voces dininatorias, seu, vt sic dicam, Faridicas; nam & Virgilius id subnotat, Quam comitabantur Fatalia carmina Quercus. Caeterùm, cùm in hac sententia, paria sint, quae Platonicis aequè ac Stoicis possunt obiici; ea tamen solent potissimùm aduersus Stoicos vrgeri: quòd ipsi praesertim sint visi eam defendere, quam Seneca dicit, Necessitatem 2. nat. q. 5.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
