Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 832
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc vana prorsus erit Prudentia, vanum studium sapientiae; &legumlatores omnes, vel ridiculi, vel tyranni; cùm ea praeci AAda 2 praecipiant, quae aut omnino facturi simus, aut facere prorsus non possimus; quo nomine omnis etiam exhortatio, dehortatióque ridicula, ac superflua. Sic nulla virtus, nullum vitium; omnisque vel laudatio, vel vituperatio immerita, cùm illi soli laude digni habeantur; qui malè agere cùm possent, agunt bene; illi soli digni vituperio, qui virtutem sequi cùm possent, amplectuntur vitium. Adhaec, vt nemo ob praeclarè gesta erit prae mio dignus, sic neque supplicio propter scelera; quoniam vt ille non potest se honestè non gerere, sic in potestate istius non est, vt à se prauitate contineat; adeò proinde, vt non abs re Oenomaus apud Eusebium ita in Chrysippum insultet: Quin etiam illum Epicurum, quem tu, ô Chrysippe, insectaris tantope rè, si rem quidem tuis ex decretis definiam, pronunc iabo omni crimine immunem. Quid ageret enim, qui sponte non sua mollis esset, aut improbus; quo eum nomine soles criminari. Rursùs tolluntur Fortuna, casus, omnisque contingentia; ac proinde inutilis est Diuinatio, cu ius tamen illi vt tuerentur exstantiam, necessitatem Fati inuexerunt; quasi nisi res necessariò eueniant, prouideri tutò, praedicique non valeant; inutilis inquam, cùm non ideò mala, quae praenuntiantur, effugi possint; ac sint idcircò etiam inutiles ad Deum preces, inutilia vota, inutilia sacrificia, ac id genus caetera omnia. Denique videtur Lucianus Stoico placito permotus, non illepipidè inducere Cyniscum Ioui obiicientem, Non timere se eius fulmina, si in fatis quidem non sit, vt hac ratione pereat. Quippe &Iouem, &caeteros Deos esse ipsi alligatos Fato; illosque simul, ac homines ideo conseruos esse Parcarum, quòd ne Dij quidem moliri quid possint, nisi quod Parcae decreuerint; adeò proinde, vt nihil aliud, quàm Parcarum ministri sint, immò neque aliud, quàm instrumenta, vt securis, ac terebra. Esse praetereà quamobrem rideat, quòd Iupiter aliàs gloriatus circa catenam celebrem apud Homerum fuerat, ac existimet Parcis iustiùs, quàm Ioui tribuendum imperium. Quod Lactantius quasi excipiens, Illud verò, quale est, inquit, esse Fata, quibus Dij omnes, &ipse Iupiter pareat? Si Parcarum tanta vis est, vt plus possint, quàm caelestes vniuersi, quámque ipse Rector, ac Dominus: cur non illae potiùs regnare dicantur, quarum legibus, ac statutis parere omneis Deos necessitas cogit? Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, maximus non sit? Nam si sit, non accipiat Fata, sed faciat. Sic ille. Et ne putes Poëticum esse, quod Philemonait, Δουλοι βασιλέων ἐσμὲν, οἱ βασιλεις θεῶν, Θ θεὸς ἀνάγκης Nos Regibus, Reges Deis subseruiunt, Necessitati Deus. Irémque illud: