# Opera omnia. Vol. 2 833-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/833-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/833-3

protritum illud subiicit, Nascentes morimur, finisque ab origine pendet. Quibus addendum est illud solùm, quod Croesi Legatis oracula exprobrantibus, ip- Herod. semet Apollo, seu Pythia respondit, τὴν πεπς ωμένὴν μείρὴν ἀδυνατέν ἐστι ἀπορυγίειν καὶ θαῷ, Sortem Fato destinatam ne ipsi quidem Deo defugere possibile est. Et laborat quidem praeserrim Chrysippus, vt in homine τὸ ἐρʼ ὑμῖν, ipsam libertatem arbirrij, aduersus obiecta tueatur; sed rem explicans exemplo Cylindri, qui à mouente semel impulsus, ipse se deinceps suâ sponte volutat, non tam libertatem videtur, quàm libentiam defendere; quemadmodum erit dicendum inferiùs. Posteriores, hoc est, Philosophi, qui autumarunt Fatum rem esse merè naturalem, neque à decreto vllo dependentem, fuêre duplices. Alij enim posuerunt seriem causarum naturalium, sic aptarum, connexarumque, vt posteriores semper dependentes, motaeque De Libertate, Fortuna, Fato, ac Diuinatione.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
