# Opera omnia. Vol. 2 834.6-2-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 834.6 to 834.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.6-2

Etenim licet aliquando ab aliquibus allicientibus non tra hatur, id fieri, quoniam eâdem ex parte potentiores, quae repellant, occurrant; vti & nisi auertatur ab aliquibus repellentibus, id fieri, quòd eâdem ex parte potentiores adueniant, quae simul eòdem pelliciant. Quare se non posse non ferri ad bonum, siue id, quod iuuat, quódque allicit, donec nihil mali ipsi admixtum videt; neque non refugere malum, id quod laedit, quódque auertit, donec nihil in eo deprehendit boni. Non posse rursùs ex duobus bonis, non ferri ad melius, vt à quo trahatur vehementiùs; neque ex duobus malis non refugere peius, vt à quo repellatur fortiùs. Non posse, si bonum, & malum simul obiiciantur, non refugere bonum, donec malum fortiùs repellit; neque non ferri versus malum, donec bonum vehementiùs trahit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
