# Opera omnia. Vol. 2 835.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 835.6 to 835.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6

At si ista comproba bis diuina praedicta, & quae falsa futura dicantur, in iis habebis, vt ea fieri non possint; vt si dicatur Fabium in mari periturum; & quod verè dicatur de futuro; quodque ita futurum, sit, vt Africanum Karthagine potiturum; dicenecessarium. Quae est tota Diodori nobis inimica sententia. Et infrà: Sed ad illam Diodori contentionem, quam πει δυνάτων appellant, reuertamur; in qua quid valeat id, quod fieri possit, anquirit. Placet igitur Diodoro, id solum fieri posse, quod aut verum sit, aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit; &, quicquid fieri possit, id aut esse iam, aut futurum esse: Nec magis commutari ex veris in falsa ea posse, quae futura sunt, quàm ea, quae facta sunt; sed in factis immutabilitatem apparere; in futuris quibus dam; quia nonapparent, ne necesse quidem videri; vt in eo, qui mortifero morbo vrgeatur, verum sit, hic morietur hoc morbo: at hoc idem, si verè dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minùs futurum sit. Ita sit, vt commutatio ex vero in falsum, ne in futuro quidem vlla fieri possit. Nam, morietur Scipio, talem vim habet, vt quanquam de futuro dicetur. tamen id non possit conuerti in falsum: de homine enim dicitur, cui necesse est mori. Sic, si diceretur, Morietur noctu in cubiculo suo Scipio, vi oppressus, verè diceretur; id enim fore diceretur, quod esset futurum: futurum autem fuisse, ex eo quia factum est, intelligi debet. Nec magierat verum, Morietur Scipio, quàm morietm illo modo; nec minùs necesse est mori Scipioni, quàm illo modo mori: Nec magis immutabile ex vero in falsum, necatus est Scipio, quàm necabitur Scipio. Quibus postremis verbis insinuatur, quod videatur posse Aristoteli obiici; non capi nempe, quemadmodum, vt is dicit verum, qui enunciat fuisse, quod fuit; aut esse, quod est; non ita dicat, qui enunciat id esse futurum, quod erit; vt alter duorum illorum, de quibus ipsemet hypothesin instituit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
