Latin
837.5 to 837.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 837.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &intelligitur relinqui solùm necessitatem in rebus naturalibus, eo modo, quo illam ex mente Aristotelis Alexander exponit; cùm &Lucretius pari modo Fatale, &Naturale pro eodem habuerit; neque enim alia, quàm naturalia intellexit, cùm dixit, Indupedita suis fatalibus omnia vinclis. Deinde, ex eo, quod idem planè circa futurorum veritatem sensit, vt manifestè ex Cicerone, Sirenioque intelligitur; nam vt hoc solùm repetamus memoratum iam in Canonicis, negat Epicurus apud Ciceronem, prorsùs vt Aristoteles, Omnem enunciationem aut veram esse, autfalsam; ac dicit, Vera quidem esse ex contrariis disiunctiones; sed quae in his enunciata essent, eorum neutrum esse verum. Cúmque Aristoteles proptera admitteret solum, vt verum, complexum eiusmodi duarum disiunctiuatum enunciationum, Aut erit cras bellum nauale, aut non erit; Epicurus quoque hoc solùm complexum admisit, vt verum, Aut vinet cras Hermachus, aut non vi iet; peruidit enim, si alteram difiunctionum veram esse admitteret, fore, vt necesse esset viuere cras Hermachum, aut necesse non viuere: Nulla autem est, inquit, in natura talis necessitas. Et certè vt talem à Natura necessitatem tolleret; id supra Aristotelem adiecit, quod hypothesin ad eam rem exquirens, commentus est illum, de quo suo loco diximus, Declinationis Atomorum motum: Nempe, quem non modò ob causas recitatas induxerit, sed etiam, vt esset, quod necessitatem Fati rumperet, sicque Animorum libertatem fa ceret, saluam. Id verò confirmat non modè Lucretius illis versibus: Snu mnm Denique, si semper motus connectitur omnis, na, &Fa