# Opera omnia. Vol. 2 837.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 837.5 to 837.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5

Vnde & intelligitur relinqui solùm necessitatem in rebus naturalibus, eo modo, quo illam ex mente Aristotelis Alexander exponit; cùm & Lucretius pari modo Fatale, & Naturale pro eodem habuerit; neque enim alia, quàm naturalia intellexit, cùm dixit, Indupedita suis fatalibus omnia vinclis. Deinde, ex eo, quod idem planè circa futurorum veritatem sensit, vt manifestè ex Cicerone, Sirenioque intelligitur; nam vt hoc solùm repetamus memoratum iam in Canonicis, negat Epicurus apud Ciceronem, prorsùs vt Aristoteles, Omnem enunciationem aut veram esse, autfalsam; ac dicit, Vera quidem esse ex contrariis disiunctiones; sed quae in his enunciata essent, eorum neutrum esse verum. Cúmque Aristoteles proptera admitteret solum, vt verum, complexum eiusmodi duarum disiunctiuatum enunciationum, Aut erit cras bellum nauale, aut non erit; Epicurus quoque hoc solùm complexum admisit, vt verum, Aut vinet cras Hermachus, aut non vi iet; peruidit enim, si alteram difiunctionum veram esse admitteret, fore, vt necesse esset viuere cras Hermachum, aut necesse non viuere: Nulla autem est, inquit, in natura talis necessitas. Et certè vt talem à Natura necessitatem tolleret; id supra Aristotelem adiecit, quod hypothesin ad eam rem exquirens, commentus est illum, de quo suo loco diximus, Declinationis Atomorum motum: Nempe, quem non modò ob causas recitatas induxerit, sed etiam, vt esset, quod necessitatem Fati rumperet, sicque Animorum libertatem fa ceret, saluam. Id verò confirmat non modè Lucretius illis versibus: Snu mnm Denique, si semper motus connectitur omnis, na, & Fa

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
