# Opera omnia. Vol. 2 839-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 839. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839-2

animus sensim inflectit abreptos membris spiritus, eosque dirigens, etiam totam massam aut sistit, aut etiam in contrariam partem denique impellit, hoc est, quod deinceps inculcat, quodque interpretari licet, non tantum de externa vi, sed de passionibus etiam vehementibus, quibus mens, seu ratio pro sua libertate obsi stere potest: Iam ne vides igitur, quamquam vis extima multos Pellit, & inuitos cogit procedere saepe, Praecipiteisque rapit; tamen esse in pectore nostri Quiddam, quod contra pugnare, obstaréque possit, Quoius ad arbitrium quoque copia materia Cogitur, interdum flecti per membra, per artus Et proiecta refraenatur, retróque residit? Porrò, non negabit quidem Epicurus, quir

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
