Latin
84.5 to 84.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 84.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vtcumque tamen is senserit; verum est quidem, non quercuum modò, sed aliarum quoque non paucarum arborum folia ita mel velut exsudare (seu viscidum potiùs, ac similem melli humorem) egerere, vt superueniens illi ros, spectare ad illius integritatem videatur; nempe quasi ros sit velut materia, &quod transpirat ex folio, rorémque peruadit, quasi coagulum. At dubitari meritò potest, num hoc, aut aliud quidpiam sit Mel, quod in aluearia transferunt apes. Certè non perinde videmus inhiare apes his foliis, ac variis arborum aliarum, atque herbarum floribus, &qui bus potissimùm diei horis ros non insidet, neque mellitum quidquam apparet. Ac dici quidem profectò posset gigni in florum superficic ex portione roris, &ex spirato ex interiore florum substantia halitu, succum quemdam viscidum quidem, sed pertenuem tamen, qui &à calore partim Solis, partim plantae proprio concoquatur in mel, &ab apibus deinde sugatur; verùm obseruamus apes non tam ipsis florum foliolis insistere, quàm proboscidulas immittere in ipsa florum veluti centra, siue quasi vmbilicos, quibus melleum quidpiam vt-plurimùm substernitur; &res est praesertim in Narcissis, aliisque nonnullis perspicua.