# Opera omnia. Vol. 2 840-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840-2

CAPVT III. Quomodo Fatum cum Fortuna ac Libertate conciliari possit. ISCE iam circa varias de Fato opiniones praemissis: superest paucis disquiramus, an, & quatehus admittendum sit, quatenusque, vt cum Fortuna, sic cum Libertate conciliari possit. Imprimis itaque explodenda Democriti sententia est, quatenus stare cum Principiis Sacrae Fidei nullatenus potest (quippe ob ademptam Deo molitionem, & administrationem rerum) ac manifestè adeò repugnat illi naturae lumini, quo nos liberos esse experimur. Certè & ipsa est, aduersus quam debent potissimùm obiici quae iam attigimus, diximusque ab omnibus Fati impugnatoribus vrgeri. Illa, quae Aristotelis, Epicurique est, defendi quidem potest, quatenus Fatum, & Naturam, naturaleisve causas tes esse synonymas ducit, & Arbitrij Libertatem tuetur: verùm reiicienda pari iure est, quatenus futurorum veritatem negans, vt illorum scientiam in Deo non concedit, sic nullam esse rerum creationem, nullam Prouidentiam Diuinam supponit. Restat proinde quae Plaronis, Stoicorumque sententia est, cui adhaerere praesertim liceat, quatenus ea nempe & fuisse à Deo constituta omnia, omniaque à Deo gubernari statuit; &, nisi satis feliciter, pro viribus tamen Libertatem defendit. Praemittendum tamen, si quibus videatur, Fati nomine nihil aliud, quàm Necessitatem caecam, aut intelligi, aut ab Assertoribus reipsâ defendi; esse cur nomen auersentur, piéque vsurpent, quod ait B. Gregorius Absit à Fidelium mentibus, vt Fatum esse aliquid credant. At, si qui secùs acceperint; non esse cur Fati voce offendantur, sed cur imitentur D. Augustinum, cuius verba sunt: Qui omnium connexionem, seriemque causarum, qua fit omne, quod sit, Fati nomine appellant; non multum cum eis de verbi controuersia certandum, atque laborandum est; quandoquidem ipsum causarum ordinem, & quandam connexionem summi Dei tribuunt voluntaticac proinde Fati voce qui vo- cap. v luerit vti, sententiam, inquit, teneat, linguam corrigat. Cùm hoc autem praemisso, difficultas praecipua, quae heic occurrit, in concilianda cum Fato Libertate sit; ideò non est, cur immoremur circa conciliandam cum eodem Fortunam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
