# Opera omnia. Vol. 2 840

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 840. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840

Haec saltem esse potest responsio, quàm apud Ciceronem insinuauit Carneades, cùm docuit potuisse Epicureos suam causam, etiam sine commentitia atomorum declinatione defendere. Nam, cùm docerent esse posse quemdam animi motum volutarium, potuisse Chrysippo (adde & Democrito) facilè resistere, cui cùm conces sissent nullum motum esse sine causa, poterant non concedere omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus; voluntatis enim nostrae non esse causas externas, & antecedenteis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
