# Opera omnia. Vol. 2 841.17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17

Vnde & minimè dicitur, Necessarium fuit Petrum negare, quia hoc modo intelligeretur causa antecedens, ob quam Petrus fuisset ad negandum coactus, sed dicitur solùm, Negasse necessarium est, aut ad summum, Negasse necessarium fuit, nempe aliquo, postquam res peracta fuit, tempore: quoniam hac ratione tota necessitas in tempus praeteritum cadit. Cùm Deus autem omniscius sit, praeuidet qui dem Petrum negaturum; at praeuisio negationis sequitur BB bb sequitur praeuisionem liberae determinationis, ac ideò solùm praeuidet Petrum negaturum, quia praeuidet Petrum sese liberè ad negandum determinaturum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
