# Opera omnia. Vol. 2 841.8-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 841.8 to 841.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8

Heinc certè sit, vt, cùm penè pares apud Theologos, & Philosophos difficultates sint; paris quoque penè momenti videri responsiones possint. Vt duas verò ex iis praecipuas, & ad quas ferè caeterae reduci possunt, attingamus: Prior occurrit, quae ex diuina Praenotione desumitur, quamque esse Ammonius ait adeò ylenam negotij, vt plaerosque etiam ex eruditioribus ad tollendum id, quod contingens, euentusve ambigui, appellamus, adegerit. Siquidem non modò apud Theologos hocce argumentum auditur, Aut nouit Deus definite, ac certò Petrum negaturum Christum, aut non nouit. Dici non potest, quòd non nôrit; quippe id praedicit, neque mendax est: & nisi nosset, neque omniscius, neque proinde Deus foret. Definitè ergo, ac certò id nouit. Fieri erge non potest, vt Petrus non neget. Si enim posset, & sua vsus potestate, reipsà non negaret, argueretur Dei, & praenotio fallax, & praedictio mendax. Si verò non potest, ergo ad negandum, & non ne gandum liber non est. Igitur libertate caret Non, inquam, apud Theologos modò, sed etiam apud Philosophos, talis exstat argu mentatio: nam ecce apud ipsum Ammonium, Aut, inquiunt, diffinitè Di norunt exitum con tingentium (hoc est, vtrum duorum euenturum sit) aut nihil de illis percipiunt, aut indefinitam micertámque dumtaxat, quemadmodum nos, de ipsis cognitionem habent. Dici autem neque secundum, neque tertium omnino potest (quod apud illum fusè probatur, & praeclare quidem, etiam Gassendi Ethica. aduersus illos, qui & negant Prouidentiam, & modulo humano scientiam Dei metiuntur, Restat itaque, vt asseratur primum. Si Di igitu definitò norunt, alterum ex duobus, quae sunt euentus ancipitis, nôrunt igitur solo muro ligneo saluas fore Athenas, perditum iri à Diuina Salamin mulierum filios, penetrantem Halyn Croesum, magnam opum vim peruersurum, suscipientem liberos Laium, suam funditus euersurum domum: Scilicet perspicuum est ista non potuisse non fieri, id enim nisi esset, Deos esse mendaceis necessarium foret.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
